monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 3
nec ad complectenda tantum quae vellem velox mihi erat memoria sed etiam ad continenda quae acceperam (solebat bonae fidei esse.) nunc iam aetate quassata et longa desidia, quae iuvenilem quoque animum dissolvit, eo perducta est, ut, etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere: diu ab illa nihil repetivi. nunc quia iubetis, quid possit experiar et illam omni cura scrutabor; ex parte enim bene spero, nam quaecumque apud illam aut puer aut iuvenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert; at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut, etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tamquam nova audiam.